[4]
hoc ille natus,
quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura
ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus
in paternae disciplinae similitudinem deductus est.
multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum;
credidit populis; in pluribus provinciis eius versata
res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino
grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare
amicos umquam suos destitit, mittere in negotium,
dare partis, augere re, fide sustentare. quid multa? cum
magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem
expresserat. pulsus interea regno Ptolomaeus
dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam
venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit,
nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec
temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin
is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.