[35]
ista condicio est testium ut,
quibus creditum non sit negantibus, isdem credatur dicentibus?
at, si verum tum severissima fronte dixerunt, nunc
mentiuntur; si tum mentiti sunt, doceant nos verum quo
voltu soleant dicere. audiebamus Alexandream, nunc
cognoscimus. illinc omnes praestigiae, illinc, inquam, omnes
fallaciae, omnia denique ab eis mimorum argumenta nata
sunt. nec mihi longius quicquam est, iudices, quam videre
hominum voltus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.