[41]
verum autem, iudices, si scire voltis, nisi C. Caesaris
summa in omnis, incredibilis in hunc eadem liberalitas
exstitisset, nos hunc Postumum iam pridem in foro non
haberemus. ille onera multorum huius amicorum excepit
unus, quaeque multi homines necessarii secundis Postumi
rebus discripta sustinuerunt, nunc eius adflictis fortunis
universa sustinet. Vmbram equitis Romani et imaginem
videtis, iudices, unius amici conservatam auxilio et fide.
nihil huic eripi potest praeter hoc simulacrum pristinae
dignitatis quod Caesar solus tuetur et sustinet; quae quidem
in miserrimis rebus huic tamen tribuenda maxima est; nisi
vero hoc mediocri virtute effici potest ut tantus ille vir
tanti ducat hunc, et adflictum praesertim et absentem, et
in tanta fortuna sua ut alienam respicere magnum sit, et in
tanta occupatione maximarum rerum quas gerit atque gessit
ut vel oblivisci aliorum non sit mirum vel, si meminerit,
oblitum esse se facile possit probare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.