[31]
addo illud etiam: qui
tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam
pecuniam cogendam mille talentum accessionem
esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis,
avarissimi mille talentum decessionem esse concessam?
neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis
imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini.
ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium
laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum,
ubi exempla? solet is dicere in eum qui pecuniam redegit
qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit?
age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.