[73]
ego, cum
ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati
esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior
cui ne referri quidem gratia posse videatur? an hoc tu,
Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum
vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me
in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis
solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum
meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque
defendisses, sic mecum semper egisti, te1 mihi remittere
atque concedere ut omne studium meum2 in Cn. Planci
honore3 consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam
ipsi4 gratum esse dicebas.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.