[7]
quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem
putas esse populum? fortasse non numquam est; utinam
vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis
magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi
putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum
honos paritur1, non eis ornamentis quae esse in te videmus.
nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus
iudex est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes2
in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae
quin id tibi sit commune cum Plancio.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.