[59]
Quaesisti utrum mihi putarem,
equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos
honores viam an futuram esse filio meo, quia esset1 familia
consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi,
tamen2 honorum aditus numquam illi3 faciliores optavi quam
mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse
iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum
putet, haec illi soleo praecipere—quamquam ad praecepta
aetas non est gravis4—quae rex5 ille a Iove ortus suis praecepit6
filiis:
vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis.
id quod multi invideant7—
Nostis8 cetera9. nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus
poeta, scripsit non10 ut illos regios pueros qui iam nusquam
erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad11 laudem
excitaret?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 esset e E
2 tamen TE: tamen illi cett.
3 illi TE: om. cett.
4 gravis T: gnarus Ea: generatus ςgp: gnatus (-ti k) cett.: grandis Klotz
5 quae rex Klotz: quare (que b) codd.
6 praecipit T: praecepit cett.
7 id quod multi videant (sic) post nonne hab. codd.: huc transtuli (cf. Sest. 102)
8 nosti Angelius: nostris codd.
9 cetera TEa: ceteraque cett.
10 scripsit non non c, ed. V
11 et ad TE: et cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.