[58]
sed venio iam1 ad L. Cassium, familiarem meum, cuius
ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi,
quem ille omni et humanitate et virtute2 ornatus adulescens
primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in
quo, Cassi, si ita tibi3 respondeam, nescisse id populum
Romanum, neque fuisse qui id nobis4 narraret, praesertim
mortuo Congo5, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non
abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum6
audisse confitear7. et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis
oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore,
quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et
ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea
quae dixisti, quae pleraque de ipso me8 fuerunt; in quibus
ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen
mihi non ingrati acciderunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iam om. T
2 et humanitate (humilitate T) et virtute TE: et virtute et humanitate cett.
3 ita tibi TE: tibi ita Schol.: illa (ista apς) tibi cett.
4 id fuisse qui nobis T
5 Conco Schol.: long. T: longe E: longino cett.: corr. Roth
6 audisse primum T
7 confiteor E
8 ipso (-os T) me T, Lambinus: ipso fine cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.