[55]
illud
vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos
esse dixisti caluit re1 recenti, nunc in causa refrixit. neque
enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor
ostendis2. atque3 is quidem eductus ad consules qui tum in
crimen vocabatur se inique a tuis iactatum4 graviter querebatur.
qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas
reum, cur abs te reus non est factus? cur non5 eius damnatione
aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?
sed neque tu haec exhibes6 neque eis confidis; alia te
ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit.
magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi
cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident,
multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris
iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici
reorum7 omnium, qui ita semper testimonium de ambitu
dicunt quasi aut moveant animos iudicum8 suis testimoniis,
aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam
causam dignitatem quam volunt consequantur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.