[54]
et ais prioribus
comitiis Aniensem a Plotio Pedio1, Teretinam a2 Plancio
tibi esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in
angustum venirent. quam convenit nondum cognita populi
voluntate hos quos iam3 tum coniunctos fuisse dicis iacturam
suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem,
cum iam essent experti quid valerent, restrictos et tenacis
fuisse? etenim verebantur, credo, angustias. quasi res in
contentionem aut in discrimen aliquod posset4 venire. sed
tamen tu A. Plotium5, virum ornatissimum, in idem crimen
vocando6 indicas7 eum te adripuisse a quo non sis interrogatus.
nam quod questus es pluris te8 testis habere de Voltinia
quam quot9 in ea tribu puncta tuleris, indicas aut eos testis
te producere10 qui, quia nummos acceperint, te praeterierint,
aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Plotio Pedio TE: plocio k: potius plodio (plotio b) cett.
2 a bk, edd. VR: om. cett.
3 iam tam T
4 possent E
5 A. Plotium E: an plocium (ampl. T) cett.
6 vocando TE: vocandum cett.
7 iudicas codd.: corr. Garatoni interrogatus scripsi: rogatus codd. (i. e. laesisti Plotium, qui testibus tuis pepercit)
8 te om. T
9 quot b2χς: quod cett. iudicas codd.: corr. Angelius
10 producere TE: adducere cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.