[52]
sed quid ego aedilicias
repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis
qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur.
tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et
eloquentia, quaestor1 C. Caelius, clarissimus ac fortissimus
adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C.
Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules
factos scimus2 esse. quae tibi ultro pater et maiores
tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te
liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta
videatur, sed ut te ad istum cursum3 tenendum quem a prima
aetate suscepisti cohortentur. nihil est enim, mihi crede,
Laterensis, de te detractum. detractum4 dico; si me hercule
vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de
virtute significatum tua.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.