[49]
sed cur1 sic ago? quasi non comitiis iam superioribus
sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere
coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum
harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit
subito praeter opinionem omnium2, ut, ne si cogitasset
quidem largiri quispiam3, daretur spatium comparandi.
vocatae tribus, latum suffragium, diribitae4 tabellae5. longe
plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec
esse potuit suspicio. ain6 tandem? una centuria praerogativa
tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam
tulerit quin renuntiatus sit aut eis7 ipsis comitiis consul aut
certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse
miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus
voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius
tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint8 praerogativa?
quo quidem tempore,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.