[93]
quid? si1 horum ego nihil cogito et idem sum
in re publica qui fui semper, tamenne libertatem requires
meam? quam tu ponis in eo, si semper cum eis quibuscum
aliquando contendimus depugnemus. quod est longe secus.
stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo rei publicae,
qui quoniam versatur2, eam deligere partem ad quam
nos illius utilitas salusque converterit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.