[8]
sed hoc totum
agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et
potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a
populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus
est qui1 praeteritus non est2. nam, si ita esset,
quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut
reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod3
multo etiam minus esset4 ferendum. tum enim magistratum
non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti;
nunc postulatur a vobis ut eius5 exitio qui creatus sit iudicium
populi Romani reprendatis6. itaque iam7 quoniam8 qua
nolui9 ianua sum10 ingressus in causam, sperare videor tantum
afuturam11 esse orationem meam a minima suspicione offensionis
tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum12 in discrimen
adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego13 ulla contumelia
coner attingere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est qui qui T
2 non est est TEa: ... non est ς
3 quod Sylvius: vel quod (id quod ψ2) codd.: quod vel Beroaldus
4 esset Eb2ψ2: esse a: essent T: est cett.
5 eius om. T exilio codd.: corr. Cobet
6 reprend. Zielinski (p. 177): reprehend. codd. (ita §§ 51, 75)
7 iam TEa: om. cett.
8 quoniam TE: quamquam cett.
9 volui TEab2c
11 afut. T: affut Ea: abfut. cett.
12 iniquum inimicum E
13 eam ego TE: ego eam cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.