[3]
quamquam mihi non sumo tantum neque
adrogo, iudices1, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem
consecutum2 putem. Nisi eius integerrimam
vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiam,
pietatem, innocentiam ostendero, nihil de poena recusabo;
sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda3,
petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea
custodita sit, ei vos vestram misericordiam me deprecante
tribuatis. equidem ad reliquos labores, quos in hac causa
maiores suscipio4 quam in ceteris, etiam hanc molestiam adsumo,
quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est,
cuius ego salutem non secus ac meam tueri debeo, sed
etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de
re reoque dixerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.