[71]
ut
ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non
meo gratum esse oporteat. 'quod istius tantum meritum?'
inquit; 'an quia te non iugulavit?' immo vero quia
iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam
purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias
fuisse dixisti. posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem
paulo post de isto1 plura dicam; de te tantum requiro, utrum
putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit
ullorum2 umquam barbarorum tam immane ac tam crudele
in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut
poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam
in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte3 existimas
eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil4
timerent. et quemquam putas fuisse tam excordem qui
vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non
putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis
praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata
sit5, inimicorum modestia6 non esse appetitam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.