[70]
quo loco quaero
ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci1
facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut
patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. nam Opimi
quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset
evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi,
turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est.
quam enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae
nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere
securim quam cum illum e civitate eiecerunt2 qui praetor
finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat?
at enim nimis ego3 magnum beneficium Planci4 facio et,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.