[28]
in Macedonia tribunus militum fuit, in eadem
provincia postea quaestor. primum Macedonia sic eum
diligit ut1 indicant hi2 principes civitatum suarum; qui cum
missi sint ob3 aliam causam, tamen huius repentino periculo
commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto
fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si
legationem suam et mandata4 confecerint. L. vero Apuleius
hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in
parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere
officiis benivolentiaque superarit. tribunus pl. fuit non
fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed
certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam
desideratus vehemens esset tribunus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.