[26]
etenim si ante
reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic
tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum
absentis1 honori fuisset, ei meas praesentis2 preces non putas
profuisse? an Minturnenses coloni, quod C. Marium e3
civili ferro4 atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto
receperunt, quod fessum inedia fluctibusque5 recrearunt, quod
viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum
linquentem terram eam quam servarat6 votis, ominibus
lacrimisque7 prosecuti sunt, aeterna in laude versantur;
Plancio, quod me vel vi pulsum8 vel ratione cedentem receperit,
iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano,
ut haberent quem9 reducerent, conservarit, honori hanc
fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 absentis TE: om. cett.
2 praesentis T (corr. m. 1): praesentes cett.
3 e Schol.: om. cett.
4 ferro Schol.: errore (cruore ς) codd.
5 fluctibusque confectum k
6 servarat TE: servaverat cett.
7 votis omnibus lacrimisque TE: lacrimis votisque omnibus cett.: corr. Baiter
8 vi pulsum TEbk, Schol.: impulsum cett.
9 quem TEb1: quod cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.