[25]
nec si vir amplissimus, cui nihil est
quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis,
non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico.
nam ut1 omittam illud quod ego pro eo laborabam qui
valebat ipse per sese, rogatio ipsa2 semper est gratiosissima
quae est3 officio necessitudinis coniuncta maxime. neque
enim4 ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset
meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum
essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae5.
non potentia mea sed causa rogationis fuit6 gratiosa. nemo
mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non
huius in me misericordia grata fuerit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.