[57]
multi
amici accusatoris1, non nulli etiam nostri iniqui2, multi communes
obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt.
nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius
emittitur, nihil citius excipitur, latius3 dissipatur. neque
ego, si fontem maledicti reperietis, ut4 neglegatis aut dissimuletis
umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit,
aut si quid erit5 eius modi ut non exstet auctor, qui audierit
autem6 aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit
oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria
dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi7' ne quid
innocenti reo8 noceat oramus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.