[21]
deinde
tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed
tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius
praefectura plena virorum fortissimorum, sic1 ut nulla tota
Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem
videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem
vobis. hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii2—nam
plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit—
quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non
modo3 enim tribum Teretinam4, de qua dicam alio loco, sed
dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam
et adsiduam frequentiam praebuerunt. nam5 municipia
coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.