[19]
tu es e1 municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt2
plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia3
—tot4 ex reliquis municipiis omnibus non sunt—hic est e
praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi?
primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos
suis? alteri—scire enim hoc propter vicinitatem facile
possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod
primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam
illam sellam curulem attulisset, mirandum in
modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est
municipium consularibus, nam malivolos non esse certo5
scio—numquam intellexi vehementius suorum6 honore7 laetari.
habemus hoc nos, habent nostra municipia.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.