[38]
tu autem, Laterensis,
quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id
aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia
tua. cuius tu tribus venditorem1 et corruptorem et sequestrem
Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum
praesertim hominum et gravissimorum, edere
debuisti. at Voltiniam; libet2 enim tibi nescio quid etiam3
de illa tribu criminari. hanc igitur ipsam cur non edidisti?
quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina4, quid cum
Clustumina5? nam Maeciam6, non quae iudicaret, sed quae
reiceretur, esse voluisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.