[13]
me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus1
intererat, eo plus aberat2 a me, cum te3 non videbam. deinde
sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti4. coeperas
enim petere tribunatum pl. temporibus eis5 quae istam eloquentiam
et virtutem requirebant; quam petitionem cum
reliquisses, si hoc indicasti6, tanta in tempestate te gubernare
non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate;
sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego
quoque7,' inquiet8 populus Romanus9, 'ad ea te tempora
revocavi ad quae tu te10 ipse servaras11. pete igitur eum
magistratum12 in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles
quicumque erunt, idem mihi sunt ludi13 parati; tribuni pl.
permagni interest qui sint. qua re aut redde14 mihi quod
ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte
delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter
petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare,
condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quo plus E corr., b2ψ2: populus Tapχ: quo plus et populus (-lo ς) cett.
2 aberas Sylvius
3 cum te TEa: certe cett.
4 reliquisti TE: dereliquisti cett.
5 eis om. T
6 indicasti Lambinus: iudicasti codd.
7 quoque autem T: item Orelli
8 inquiet T: inquam et cett.
9 populus R. TEa: res p. cett.
10 te om. T
11 reservaras a1, Campe
12 magistratum macc. E: .cc. T
13 ludi Ernesti: iudi T: iudices E
14 mihi sunt ... aut redde TE: om. cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.