[29]
omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum
sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum
parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est1 omnium
virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus
est2 parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut
aequalem. quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum
propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius
quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum
videtis3 luctus societatem? quid de me dicam qui mihi in
huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus
quos videtis veste mutata? atque4 haec sunt indicia, iudices,
solida5 et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi
specie, sed domesticis inusta notis veritatis. facilis6 est illa
occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur;
procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.