[11]
'male iudicavit populus.' at iudicavit.
'non debuit.' at potuit. 'non fero.' at multi clarissimi
et sapientissimi cives tulerunt. est enim haec1 condicio
liberorum populorum praecipueque huius principis populi
et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis
vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem,
nostrum qui2 in hac tempestate populi iactemur3 et4 fluctibus
ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere
partas, placare turbatas; honores si magni non putemus,
non servire populo; sin eos expetamus5, non defetigari6
supplicando.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.