[59]
quorum
ego testimonio ac precibus munus hoc meritum huic et, ut
a principio dixi, iustam et debitam gratiam refero, speroque,
iudices, ut eos qui principes fuerunt conservandae salutis
aut dignitatis meae diligitis et caros habetis, sic, quae ab hoc
pro facultate hominis1, pro loco facta sunt, et grata esse vobis
et probata. non igitur a suis, quos nullos habet, sed a
suorum, qui et multi et potentes sunt, urgetur inimicis;
quos quidem hesterno die Cn. Pompeius copiosa oratione
et gravi secum, si vellent, contendere iubebat, ab hoc impari
certamine atque iniusta contentione avocabat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hominis Mueller: huius codd.: eius Lamb.: del. Garat.: facultatibus, pro Paul
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.