[2]
quae fuerit hesterno
die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas,
quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed
perspicua admiratione declarari videbatur. nihil enim umquam
audivi quod mihi de iure subtilius dici videretur,
nihil memoria1 maiore de exemplis, nihil peritius de foederibus,
nihil inlustriore auctoritate de bellis, nihil de re publica
gravius, nihil de ipso modestius, nihil de causa et crimine
ornatius:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 memoria Garat.: de mem. codd. (unde Hk nihil de mem. de more de exemplis: add. acutius bk ed. R.)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.