[14]
gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium
fecisse significat,—quasi vero levius1 sit, cum in tanta
re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid
quod scias non licere, quam2 omnino non scire3 quid liceat!
etenim utrum qui in4 Hispania bellum acerrimum et maximum
gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an,
cum ius5 illius populi nosset, interpretationem foederis non
tenebat? id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse
dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu,
nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire
se6 profiteantur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 levius codd. (Cl. Qu. iv. 176): non levius om. vero b, et ita Lamb. (peius, nequius, turpius et similia edd.)
2 quam Pantagathus: an codd. praeter G2 (aut)
3 nescire Hbk ed. R
4 qui in suppl. Lamb. (etenim cum in Hk et mg. ς)
5 cum ius Madv.: cuius PB: cui GE (cuius linguam populi non nosset Hbk ed. R.)
6 se ante scire add. Lamb.: post scire Zielinsk.: abesse malit Reid
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.