[7]
te imperatore infelicissimo et
taeterrimo, Caesonine calventi, civitas libera, et pro eximiis1
suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic
spoliata atque nudata est ut, nisi C. Vergilius2 legatus, vir
fortis et innocens, intervenisset, unum signum Byzantii ex
maximo numero nullum haberent. quod fanum in Achaia,
qui locus aut lucus in Graecia tota tam sanctus fuit in quo
ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? emisti
a foedissimo tribuno plebis tum in illo naufragio huius urbis,
quam tu idem qui gubernare debueras everteras, tum, inquam,
emisti grandi pecunia ut tibi de pecuniis creditis ius in
liberos populos contra senatus consulta et contra legem
generi tui dicere liceret: id emptum ita vendidisti ut aut ius
non diceres aut bonis civis Romanos everteres.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.