[15]
Secundum ea quaero servarisne1
in eo fidem? num quando tibi moram attulerit quo minus
concilium advocares legemque ferres, quod eo die scires de
caelo esse servatum? et quoniam hic locus est unus2 quem
tibi cum Caesare communem esse dicas, seiungam te ab
illo, non solum rei publicae causa verum etiam Caesaris, ne
qua ex tua summa indignitate labes illius dignitati adspersa
videatur. primum quaero num tu senatui causam tuam
permittas, quod facit Caesar? deinde, quae sit auctoritas
eius qui se alterius facto, non suo defendat? deinde,—
erumpet enim aliquando ex me vera vox et dicam sine
cunctatione quod sentio,—si iam violentior aliqua in re
C. Caesar fuisset, si eum magnitudo contentionis, studium
gloriae, praestans animus, excellens nobilitas aliquo impulisset,
quod in illo viro et tum ferendum esset et maximis
rebus quas postea gessit oblitterandum, id tu tibi, furcifer,
sumes, et Vatini latronis ac sacrilegi vox audietur hoc postulantis,
ut idem sibi concedatur quod Caesari?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.