[11]
atque illud tenebricosissimum tempus ineuntis
aetatis tuae1 patiar latere. licet impune per me parietes in
adulescentia2 perfoderis, vicinos compilaris, matrem verberaris:
habeat hoc praemi tua indignitas, ut3 adulescentiae
turpitudo obscuritate et sordibus tuis4 obtegatur.
quaesturam petisti cum P. Sestio, cum hic nihil loqueretur
nisi quod agebat, tu de altero consulatu gerendo te
diceres cogitare. quaero abs te teneasne memoria, cum
P. Sestius quaestor sit cunctis suffragiis factus, tunc te vix,
invitis omnibus, non populi beneficio sed consulis, extremum
adhaesisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.