[10]
duo sunt tempora quibus nostrorum civium
spectentur iudicia de nobis, unum honoris, alterum salutis.
honos tali1 populi Romani voluntate paucis est delatus ac
mihi, salus tanto studio civitatis nemini reddita. de te
autem homines quid sentiant in honore experti sumus, in
salute exspectamus. sed tamen ne me cum his principibus
civitatis qui adsunt P. Sestio, sed ut tecum, cum2 homine
uno non solum impudentissimo sed etiam sordidissimo3 atque
infimo, conferam, de te ipso, homine et adrogantissimo4 et
mihi inimicissimo, quaero, Vatini, utrum tandem putes huic
civitati, huic rei publicae, huic urbi, his templis, aerario,
curiae, viris his quos vides, horum bonis fortunis liberis,
civibus ceteris, denique deorum immortalium delubris auspiciis
religionibus melius fuisse et praestabilius me civem
in hac civitate nasci an te? Cum mihi hoc responderis,
aut ita impudenter ut manus a te homines vix abstinere
possint, aut ita dolenter ut aliquando ista quae sunt inflata
rumpantur, tum memoriter respondeto ad ea quae te de5 te
ipso rogaro.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.