[52]
primum non est periculum ne quis umquam incidat in eius
modi consules, praesertim si erit iis1 id quod debetur persolutum.
deinde numquam iam, ut spero, quisquam improbus
consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam
dicet illis tacentibus, nec armati exercitus terrorem
opponet togatis; neque erit iusta causa ad portas sedenti
imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique
patiatur. numquam autem2 erit tam oppressus senatus ut ei
ne supplicandi quidem ac lugendi sit potestas, tam captus
equester ordo ut equites Romani a consule relegentur. quae
cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto
praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam
dignitatem brevi tempore3 doloris interiecto rei publicae voce
esse revocatum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.