[27]
O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus,
rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem
gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim
quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam
pro uno civi et bonos omnis privato consensu1 et universum
senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem
tum mutatio non deprecationis est causa facta2, sed luctus:
quem enim deprecarere3, cum omnes4 essent sordidati, cumque
hoc satis esset signi esse improbum, qui5 mutata veste non
esset? hac mutatione vestis facta6 tanto in luctu civitatis,
omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque
praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis,
honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae
iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit:
de consulibus loquor, quorum fide res publica niti
debuit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.