[53]
sed ut revertar ad illud quod mihi in hac omni est oratione
propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem
publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi
funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, cum ego me e1 complexu
patriae conspectuque vestro eripuissem, et metu vestri
periculi, non mei, furori hominis, sceleri, perfidiae, telis
minisque cessissem, patriamque, quae mihi erat carissima,
propter ipsius patriae caritatem reliquissem, cum meum illum
casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum
homines sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum
forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam,
ipso die—die dico? immo hora atque etiam puncto temporis
eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni provincia
rogata est. pro di2 immortales, custodes et conservatores
huius urbis atque imperi, quaenam illa in re publica monstra,
quae scelera vidistis! civis erat expulsus is qui rem publicam
ex senatus auctoritate cum omnibus bonis defenderat, et
expulsus non alio aliquo, sed eo ipso crimine; erat autem
expulsus sine iudicio, vi, lapidibus, ferro, servitio denique
concitato; lex erat lata vastato3 ac relicto foro et sicariis servisque
tradito, et ea lex quae ut ne ferretur senatus fuerat
veste mutata.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.