[44]
ego vero, vel si1 pereundum
fuisset ac non accipienda plaga mihi sanabilis, illi
mortifera qui imposuisset2, semel perire tamen, iudices, maluissem
quam bis vincere; erat enim illa altera eius modi
contentio ut neque victi neque victores rem publicam tenere
possemus. quid, si in prima contentione vi tribunicia victus
in foro cum multis bonis viris concidissem? senatum consules,
credo, vocassent, quem totum de civitate delerant; ad
arma vocassent3, qui ne vestitu quidem defendi rem publicam
sissent; a tribuno plebis post interitum4 dissedissent, qui
eandem horam meae pestis et suorum praemiorum esse
voluissent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.