[5]
postea vero quam singulari et praestantissima
virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni
caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis
dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis
atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum
plebis paene omnium virtus et fides rei publicae
subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn. Pompeius
omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae
facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur1, tantus
vester consensus de salute mea fuit ut corpus2 abesset meum,
dignitas iam in patriam revertisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.