[9]
di immortales,
quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc
anno P. Lentulus consul populi Romani fuit1! quanto2 maius
dedissetis si superiore anno fuisset! nec enim eguissem
medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram
ex sapientissimo homine atque optimo civi et viro,
Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo3 vero
numquam4 excepto illo Cinnano5 tempore fuisse; qua re meam
causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus
in re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus
consulibus, quod ante in re publica non6 fuerat, perenne
ac proprium manere potuisset. quod si Q. Metellus illo tempore
consul fuisset inimicus7, dubitatis quo animo fuerit in
me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse
adscriptoremque videatis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 p. R. fuit scripsi: prefuit s. l. Hc, et ita bks: om. P rell.: fuit Manutius: est ε
2 quanto quo quanto Hbks, ed. R.
4 numquam post Romam conditam ε, Kayser
5 cinnano ε: germano P (dein del.: om. Bt): cesonino in mg. PGς (-ini Hs)
6 non om. ε: Wolfio auct. secl. Kayser
7 inimicus secl. Halm: non inim. Hbks. Num etsi inim.? (§ 25)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.