[25]
quid ego gloriosius meis posteris
potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me
non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque
tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas
valuit ut dedecus et flagitium1 se committere putaret, si qui
non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo
Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos
in Capitolium convocavit. quo tempore quantam
vim naturae bonitas haberet et2 vera nobilitas, intellegere
potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici,
perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem
P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique
amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam
gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque
revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis3,
socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos
civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum
illum Metellum4, cuius quondam de patria discessus honestus
omnibus, sed luctuosus tamen visus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 dedecus et flagitium εe: deus flagicium PB: omnis flag. Hs
3 ab inferis secl. Lamb.
4 Metellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell: honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks) luctuosus tandem P rell. praeter εe (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.