[11]
Popilio L. Opimius, fortissimus consul,
numquam de Q. Metello non modo C. Marius, qui erat inimicus,
sed ne is quidem qui secutus est, M. Antonius, homo
eloquentissimus, cum A. Albino conlega senatum aut1 populum
est cohortatus; at pro me superiores consules semper
ut referrent flagitati sunt; sed veriti sunt ne gratiae causa
facere viderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam
capitis receperam; qui provinciarum foedere infrenati2
totum illum annum querelas senatus, luctum bonorum, Italiae
gemitum pertulerunt. Kalendis vero Ianuariis postea quam
orba res publica consulis fidem tamquam legitimi tutoris
imploravit, P. Lentulus consul, parens, deus, salus nostrae
vitae, fortunae, memoriae, nominis, simul ac de sollemni
deorum3 religione rettulit, nihil humanarum rerum sibi prius
quam de me agendum iudicavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.