[95]
oppressus est C. Antonius.
esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen
ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus damnatus esset,
cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum
hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu
epulisque celebratum est. iusta Catilinae facta sunt;
nunc a Flacco Lentuli poenae per vos expetuntur. quam
potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque
vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire
conatus est, mactare victimam gratiorem quam si L. Flacci
sanguine illius nefarium in vos omnis odium saturaveritis?
litemus igitur Lentulo,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.