[90]
at Falcidianum crimen est ingens; talenta quinquaginta
se Flacco dicit dedisse. audiamus hominem. non adest.
quo modo igitur dicit? epistulam mater eius profert et
alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam
pecuniam Flacco datam. ergo is cui, si aram tenens
iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus
probabit? at qui vir! quam non amicus suis civibus! qui
patrimonium satis lautum, quod hic nobiscum conficere
potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.