[13]
vehementem accusatorem nacti sumus, iudices, et inimicum
in omni genere odiosum ac molestum; quem spero
his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed
certe inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque
suscepit. qui comitatus in inquirendo! comitatum
dico; immo vero quantus exercitus! quae iactura,
qui sumptus, quanta largitio! quae quamquam utilia sunt
causae, timide tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his
rebus quas sibi suscepit gloriae causa putet aliquid oratione
mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. itaque
hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam,
iudices, ut, si quid ipsi audistis communi fama atque
sermone de vi, de manu, de armis, de copiis, memineritis;
quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est
inquisitioni comitum numerus constitutus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.