[53]
vidi ego in quodam
iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium,
vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi Maeandrius
quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis
civitatemque, si vellem, dicerem. nihil enim illo homine
levius, nihil egentius, nihil inquinatius. qua re, si hunc
habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem
litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum,
remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent
adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam
speciem civitatis. sin istum semper illi ipsi domi proterendum
et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem
esse in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.