[105]
nolite, iudices,
existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores
accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. si L. Flacco
tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam
studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore
putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et
lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam
esse arbitretur? quod si talium civium vos, iudices, taedet,
ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent
quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi
sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. sin hoc
animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio
quid sentiatis.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.