[93]
an etiam scripsit oratu tuo? at vero M. Aebutium,
constantissimum et pudentissimum hominem, Falcidi
adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide
praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia,
si esset data, nihil audisse non possent. his tu igitur
epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis productis, illo
absente auctore laudato tantum te crimen probaturum
putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium
feceris plus falsam epistulam habituram ponderis quam
ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.