[35]
ab A. Sextilio dicit se
dedisse et a suis fratribus. potuit dare Sextilius; nam
fratres quidem consortes sunt mendicitatis. audiamus
igitur Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam
volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint,
dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram
producti dicent in quo reprehendantur. 'non deduxi,'
inquit, 'Sextilium.' cedo tabulas. 'non deportavi.'
fratres saltem exhibe. 'non denuntiavi.' quod ergo
unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione
damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis,
sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium
pertimescamus?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.