[83]
ita scitote esse cetera, velut quod
ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se
abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae
quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam
quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam
partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia
Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus?
habitare una? quis hoc nescit? tabulas in
Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer,
ne copiose accusares? nunc facis suspicionem;
ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse
videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.